This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1863 Excerpt: ...1784, apud Westmonasterienses petiverunt Carolus Fox, Arm. et Cecilius Wray, Eq.; ad examen suflragatorum redacta est electio, cujus modum, ordinem, et tsedium Epilogus hic innuit. Dodd MS. ь Chremes, sc. qui in fabulá cum aliam praeter Nausistratam in Lemno haberet uxorem, inter crebras diutinasque mansiones in eft insula nomen adscititium Stilphonis gerebat. 'Libros inspiciens. Et testis quam nolit adest; Nausistrata, prodi! Die age, pace tua, si libet--ede mihi Quam longùm abfuerit conjux tuus. Na. Hei mihi! totum Exegi hunc annum sola, relicta domi; Sola dies noctesque. He. Quid istuc? Fœmina testis Non est in proprium lege citanda virum. Na. Hei mihi, quî proprius? Quo tempore, scilicet, illi Lemnia erat conjux, ipsa aliena fui. De.Rejicimus. Ge. Quin parce tamen, quin respice fratrem! De. Est frater carus--carior est patria. Ch.Hui veris vincor! Ge. Tamen omnia damna resarta Consueris, istud si scelusd ultus eris. Ch.hic suffragator! domus est cui nulla! vel, esto, Sit domus, opposita est pignori. Ph. An ipse nego? Opposita est--jam non opponitur--haud ita magna Res tamen illa--minae, plusve minusve, decem, Hasce decem porro (fratri et tibi gratia) solvi. De. Comprobo: qui malus est lex jubet esse bonum. Sufficit in praesens labor hic--non est mediocris Digessisse uno nomina bina die. Expedias numeros; quot sunt suífragia. Ca. Justa Quinquaginta octo--falsa, ducenta novem. De.missos vos faciam; pulchrè fecistis, amici. Bemipho descendens e tribunali spectatores attoquiiur. Nunc judex sistar forsitan ipse reus; Quid metuam vestrum cum deferar ante tribunal Judicium quod vos redditis--esto ratum. Hayes.--Vincent. Dodd MS.' Phormionem, sc. qui Senes argento emunxerat. The audi-ence at West-minster compared with those o...
Le informazioni nella sezione "Riassunto" possono far riferimento a edizioni diverse di questo titolo.